- BARBARICUM
- BARBARICUMEmporium Scythiae Australis, ad Indi fluminis ostia sitae, seu Indoscythiae, nominatissimum. Auctori Peripli Βαρβαρικὸν ἐμπόριον, de ostiis Indi loquenti, Καὶ τὰ μὲν ἄλλα διάπλουν οὐκ ἔχει, μόναν δὲ τὸ μέσον, ἐφ᾿ οὗ καὶ τὸ παραθαλάσσιον Ε᾿μπόριόν, ἐςτι Βαρβαρικὸν. Ptolemaeo Βάρβαρι, Ε᾿ν νήσοις δὲ ταῖς ὑπὸ τοῦ ποταμοῦ γινομέναις πόλεις αἵδε, Πάταλα, Βάρβαρι, In insulis autem quas hic fluvius efficit, urbes hae, Patala, Barbari etc. A'quo Emporio multae species Indicae, Barbaricae appellate sunt. Ut apud Iurisconsultum, Folium Barbaricum, quod aliis Indicum, et Rheum Barbaricum, quod Myrepsus vocat Ρ῞εον Ι᾿νδικὸν, in Antidoto Tryphera Saracenica: cui poitus ab hoc Emporio, quam a Sinu Barbarico haec appellatio obitgit, Salmaf. ad Solin. p. 1150. Sed et Barbaricum, seu Barbaria, apud Historiae Aug. Scriptores, ut et in Codice, alibique dicitur, quidquid erat ultra limitem Romanum quaquaversum; cui apud Graecos Scriptores quosdam opposita est Ρὡμανία, i. e. Romanus Orbis vel Imperium Romanum sive ut Tertullianus loquitur, Romanitas. Epiphanius de Manete, Καταλείψας τῶ Περσῶν χώραν τῇ Ρὡμανία πρασέβαλε etc. Vide Salmas. ad Ael. Lamprid. in Alexando Seu. c. 59. Atque ita quidem vox Recentioribus sumitur, Ruso Festo in Breviar. Aethico in Cosmogr. A. Gellio l. 19. c. 12. aliis. Canones Eccl. Univers. can. 206. Τοὺς εν τοῖς βαρβαρικοῖς Ε᾿πισκόπους, Episcopos in Barbarico exsistentes. Chron. Alexandrinum, Τούτοις τοῖς γ῾πατοις, ἐτελεότησε Σεβῆρος εἰς τὸ βαρβαρικὸν, His Coss. obiit Severus in Barbarico. Similiter Theophylactus Simocatta l. 5. c. 13. vocem usurpat, non pro armamentario, uti quidem censent Meursius et Gothofredus, etc. Praeterea, ita dicitur bellum, quod in Barbaros movetur, item expeditio quaecumque, bellum quodvis, in Capitulari Sicatdi Principis Beneventani A. c. 836. §. 16. in Capitul. Radelchisi Princip. Benev. A. C. 851. in Charta Sergii IV. Pontif. pro Monasterio S. vincentii de Vulturno, apud Car. du Fresne Glossar. etc. Imo et sic dicitur opus ex auro pretioso confectum, in Glossis MSS. Reg. et Isidori alibique. Unde Corippus librô de Laudibus Iustini,Ipse triumphorum per singula vasa suorumBarbaricô Historiam fieri mandaverat aurô etc.Forte, quia Barbari hanc arma militaria exornandi attem invenissent. Nam inde Barbaricarii nuncupati sunt, de quibus supra. Festo tandem Barbaricum est clamor exercitus, videlicet quod eô genere barbari utantur, etc. Vide praeter Car. du Fresne Ioh. Calvin. Lexic. Iurid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.